- ANSER
- I.ANSERPoeta Romanus, quem Ovid. procacem vocat, l. 2. Trist. v. 435.Cinna quoque huic comes est, Ciunâque procacior Anser.Propert. l. 2. Eleg. nit. v. 90. ubi de Virgilio:Nec minor his animis, aut si minor, ore canorusAnseris indoctô carmine cessit olor.Scaliger legit, nec se minor, et sic exponit. Nec Virgilius propterca aliquid indignum maiestare illâ sui carminis, aut seipsô fecit, cum lacessitus ab aemulo Ansere non respondit. Reprehenderat enim ille haec Virgiliana Ecl. 1. v. 1.--- Sub tegmine fagi,Tityre si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?Item, Cuium pecus.Dic mihi Damaeta, cuius pecus, anne Latinum;Non, verum Aegonis, nostri sic rure loquuntur. Item,Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis.Hordea qui dixit, superest ut tritica dicat. Item,Nudus ara, scre nudlis, byems ignava colono.Nudus ara, sere nudus, habebis frigora, febrem.Ludit itaque Propertius in nomine Anseris, ut Virg. ipse Eclog. 9. v. 35.Nam neque adhuc Varo videor, nec dicere CinnâDigna, sed argutos inter strepere anser olores.Cicero Phil. 13. Anscres Falerno depellantur. i. e. inquit Servius, Anser Poeta; cui agrum Falernum donaverat Mate. Anton. Nic. Lloydius.II.ANSERavis durae carnis succique mali; olim tamen altiles in pretio fuêre: quales idcirco Agesilao Lacaedaemonio, quum in Aegyptum venisset, una cum vitulis donô misêre Aegyptii, ut ex Theopompo refert Athen. l. 9. Fuêre et Anseres fartiles. Nempe, ut porcellos variis implebant animalibus, ac cupediis: ita et Anseres rebus variis farciebant, Δουρείους hinc dictos; eo quod equum Troianum δούρειον Poetae vocabant. Diphilus apud Athen. loc. cit.Δούρειον ἐπάγω χῆνα τῷ φυσήματι.Flatu tumentem Durio adduco Anserem.Praecipue autem in deliciis fuit iecur anseris, cuius alimenta lacte fuissent imbuta. Plin. l. 10. c. 22. Fartilibus in magnam amplitudinem crescit: exemptum quoque lacte multô augetur: Etiam iecoris causâ potissimum ficis alebant Anseres; unde συκωτὸν dixêre. Horat. l. 2. Sat. 8. v. 88.Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albi, etc.Quam augendi iecoris anserini rationem nonnulli, ut ait Plin. loc. cit. tribuerunt Scipioni Metello, Viro Consulari, alii M. Seio, Equiti: qui ambo vixêre, aetate Varronis, qui eorum iunctim meminit de Re Rust. l. 3. c. 10. Messalinnm vero Cottam primum docuisse torrere palmas anserinorum pedum et cum gallinaceorum cristis condire, idem Plin. docet ubi supra. Britannis autem in delitiis erant, quos Graeci χηνερωτες, fero ansere minores, dicebant, Ibid. etc. Anserem, diebus festis adhibuit Alex. Severus apud Lamprid. c. 37. Erant decrcta (i. e. constituta in sumptum quottidianum) et carnis diversae pondo XXX. erant et gallmae ova, adhibebatur et anser diebus festis. Contra Heliogabalus, canes iecinoribus anserum pavit. Apud Eund. c. 21. Coeterum Lacydem, novae Academiae principem, Arcesilai successorem, fuisle Anseri dilectum, memoriae prodidit Athen. l. 13. quem proin non ambitiose minus, quam filium aut fratrem, Philosophus is sepulturae dedit, Aelian. de Animal. l. 7. c. 41. De Ansere, per quem iuravit Socrates, Româ item Anserum strepitu servatâ, alibi. In Epitaphio veteri Feminae cuiusdam, cui Myro nomen, cum sculpta essent, arcus, canis, lorum, anser et noctua, cum hac Inscr.Μὴ θάμβει μάςτιγα, Μύρους ἐπὶ σήματι λεύςςωνΓλαῦκα, βίον, χαροπὸν χῆνα, θοὰν σκύλακα:Anser, domus custodem denotavit: sicut canis, liberorum amanrem; lorum ancillarum castigatricem etc. Vide plura de hac domestica ave, apud Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 3.c. 84. et infra Auca, item Bernaclae, Consecratio, Martinalia, Pluma. Inter Insignia familiarum illustrium, Anser argenteus coronatus volans, in rubeo solo, Budliziorum ex Comitib. Mansfeldiis tessera est, quâ Lotharius Imperator Gebhardum Comitem Mansfeldium, quem, iam ante Imperium praeliô ad Welfesholz captum, diu in Aula sua gratum habuerit, donavifle, una cum parte Prigniciae et regionis Vinidorum, legitur, in Chron. Querfurt. quod scutum etiam sub titulo Gans zu Budliz, in Baronum serie, refert Sibmacherus Wapenbuch Part. 1. Sed ut Anser non volet, verum telluri virenti insistat. Eiusdem metalli alius, aurô coronatus, cum corona in collo, e corona aurea partis rubeae super. infer ioribus areae fasciis rub. et arg. exaratis, emergens, occutrit in scuto Comitum de Schallenberg, Corbaviae Comitum Symbolum, qui cum iis coaluêre. Idem Anser coronatus, aliâ coronâ in collo superbiens, et tertiae coronae insidens, in clypeo quoque Comitum de Sintzendorf visitur, cuius causam vide apud Cl. Spenerum Artis Herald. Parte p. 531. ubi de Familia hac.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.